GENA

GENA
GENA
pars illa vultus est, in qua nobilis ruboris purpura efflorescit, C. Paschal. Cor. l. 5. c. 4 De illis Plin. l. XI. c. 37. Infra oculos malae homini tantum quas prisci genas vocabant, XII. tabularum interdicto radi a feminis eas vetantes, Pudoris haec sedes. Ibi maxime ostenditur rubor. Infra eas hilaritatem risumque indicantes buccae. Hinc pulchritudinis ibi asylum. Stat. l. 1. Sylv. 2. v. 12. ubi in Violantilla Sponsa laborat, inter alia eam vocat,
Lumina demissam et dulci probitate rubentem.
Idem Theb. l. 4. v. 274.
Dulce rubens, viridique genas spectabilis aevo.
Quas proin purpurissare studebant. et fuco inficere, quibus vel naturâ, vel intemperantiâ vel morbo eae minus florebant, ut videre est ubi de Fuco, Paederote, Radicula. Eas contra in luctu unguibus lacerabant cruentabantque Romanae matronae antiquitus, donec a Decemviris lata lex, Mulieres genas ne radunto, neve lessum funeris ergo habento;imitatione Solonis, qui ἀμυχὰς κοπτομένων ἁφεῖλεν, lacerationes plangentium sustulit, teste Plutarch. in eo. mansit tamen et sequenti aevo. Ovid. Trist. l. 3. Eleg. 3. v. 51.
Parce tamen lacerare genas, nec scinde capillos.
Tibull. l. 1. Eleg. 1. v. 81.
Tu manes ne laede meos: sed parce solutis
Crinibus, et teneris, Delia, parce genis.
Vide quoque Artemidor. Oneirocrit. l. 1. c. 30. et infra ubi de Radendi genas ritu. Unde προσωποποιητικῶς Ovid. idem reliquas aves invitat, ad genas laceraendas, in morte psittci sui, Amor. l. 2. Eleg. 6. v. 3.
Ite, piae volucres, et plangite pectora pennis,
Et rigido teneras ungue notate genas.
Iu poenam vero genis stigmata inuri, vide infra lemmate in Maxillis: it. alapae colaphique infligi soliti, vide ibi imo et in Civem rubuêre genae, vide infra ubi de manumissione porro Persarum mos erat, ut, qui pares essent, osculo se salutarent, inferiores autem salutando potentiorum genas manu tangerent, uti docet Alex. ab Alex. Genial. Dier. l. 2. c. 19. Etiam obscularentur, ut de Impp. CP. dicemus infra,m ubi de ritu Pedes lavandi. Ut ali quid de ornatu addam, indigitatur is Sacri Cantic. c. 1. v. 10. Ornatae sunt genae tuae (gemmarum) ordinibus, collum tuum torquibus. Quo modo autem ornari queant gemmarum ordinibus, obscurum non est. Nempe si ex auribus pendeant, aut si inspergantur mitr arum redimiculis, i. e. latis fasciis, quae per malas productae mento subligabantur. Nam in Syria mitra fuit muliebre capitis integumentum, Bochart. Hierozoici Parte poster. l. 1. c. 9.
Ceterum gena proprie Becmanno membranula est, quae circumcirca otiilos tegit aut munit, ab oculos, item texit, circumdedit ---- postmodum significatio ad partem genae inferiori contiguam est dilatata, in Orig. L. L. Vide quoque infra in voce Maxilla. Paulo laxius vocem accipit. Plin. in praeced. ut et Stat. passim, ubi barbam, fauces, oculos, palpebras, totum vultum, eâ voce indigitare, notat Casp. Barth. Animadv. in eum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • gêna — gêna …   Dictionnaire des rimes

  • GENA — Gena= GENA stands for General Event Notification Architecture.GENA Base defines an HTTP notification architecture that transmits notifications between HTTP resources. An HTTP resource could be any object which might need to send or receive a… …   Wikipedia

  • Gena — bezeichnet: allgemein die Wange bei Insekten der Wangenbereich der Kopfkapsel unterhalb der Augen, siehe Gena (Insekt) Alem Gena, Stadt und Bezirk in der Region Oromia in Äthiopien Krokodil Gena, eine Figur aus den russischen Kinderbüchern um… …   Deutsch Wikipedia

  • genă — GÉNĂ, gene, s.f. (biol.) Element al cromozomilor care determină transmiterea şi manifestarea unor caractere ereditare. – Din fr. gène. Trimis de gall, 13.09.2007. Sursa: DEX 98  génă s. f., g. d. art. génei; pl. géne Trimis de siveco, 10.08.2004 …   Dicționar Român

  • Gena — Ge na, [L., the cheek.] (Zo[ o]l.) (a) The cheek; the feathered side of the under mandible of a bird. (b) The part of the head to which the jaws of an insect are attached. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • gena — mejilla, carrillo Diccionario ilustrado de Términos Médicos.. Alvaro Galiano. 2010 …   Diccionario médico

  • gena- — obs. form of genea …   Useful english dictionary

  • gena — n.; pl. genae [L. gena, cheek] (ARTHROPODA: Insecta) 1. That part of an insect head on each side below the eyes, bordered by the frontal suture, and behind the eyes, by the occipital suture. 2. In Diptera, the region lying between the face and… …   Dictionary of invertebrate zoology

  • gena — 1gè·na s.f. 1. OB LE guancia: diffuso era per gli occhi e per le gene | di benigna letizia, in atto pio (Dante) 2. TS entom. ciascuno dei due scleriti che delimitano lateralmente la capsula cefalica degli insetti e in cui si trova l occhio… …   Dizionario italiano

  • Gena — Ge̱na [aus lat. gena, Gen.: genae = Wange, Backe] w; , Ge̱nae: = Bucca …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”